라틴어 문장 검색

CALFACIT uero ex qualibet farina cataplasma siue ex tritici siue farris siue hordei siue erui siue lolii siue milii uel panicii uel lenticulae uel fabae uel lupini uel lini uel feni Graeci, ubi ea deferuuit calidaque inposita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 33장 5:1)
Altero die inponendum castoreum, aut ruta ex aceto contrita aut lauri bacae aut hedera cum rosa et aceto;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 4:2)
Idem oriza quoque et, si nihil aliud est, far praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 11:2)
Vtilia in hoc morbo sunt thymum, satureia, hysopum, nepeta, amulum, sesamum, lauri bacae, pini flos, herba sanguinalis, menta, ex malo Cotoneo medium, columbae iecur recens et crudum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 3:2)
murtae bacas legere, ex his uinum exprimere, id decoquere, ut decima pars remaneat, eiusque cyathum sorbere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 6:6)
Euocat et educit ladanum, alumen rotundum, hebenus, lini semen, omphacium, fel, chalcitis, bdellium, resina terebenthina et pinea, propolis, ficus arida decocta, stercus columbae, pumex, farina lolii, grossi in aqua cocti, elaterium, lauri bacae, nitrum, sal.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 12장 1:1)
quale est quod, quia lauri bacas habet, dia daphnidon appellatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 14:3)
nitri, cerae, picis aridae, bacarum lauri, singulorum P. #1108 XX;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 14:5)
Quotiens autem bacam aut nucem aut simile aliquid posuero, scire oportebit, antequam expendatur, ei summam pelliculam esse demendam.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 14:7)
sebi uitulini, Hammoniaci thymiamatis, picis, cerae, nitri, bacarum lauri, resinae aridae, aristolochiae, pyrethri pares portiones.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 15:2)
costi, iunci quadrati, lauri bacarum, Hammoniaci, cardamomi, singulorum P. #1108 IIII #1109 #1110;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 24장 1:3)
aluminis scissilis, papaueris lacrimae, uuae taminiae, sulpuris ignem non experti, bituminis, lauri bacarum, sinapis, singulorum P. #1108 II.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 5:12)
Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo baca hederae coniecta in [id] foramen dentem findit, isque per testas excidet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 6:1)
Calefacit vero ex qualibet farina cataplasma, sive tritici, sive farris, sive hordei, sive ervi, vel lolii, vel milii, vel panici, vel lenticulae, vel fabae, vel lupini, vel lini, vel foeni graeci, ubi ea , calidaque imposita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 5:1)
altero die imponendum castoreum, aut ruta ex aceto contrita, aut lauri baccae, aut hedera cum rosa et aceto.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION